xiii Kal. Oct. 51 in fin. Lycaoniae, Cappadociae
|
|
M. TULLIUS M. F. CICERO PRO COS. S. D. COS. PR.
|
|
TR. PL. SENATUI
|
|
S. v. v. b. e. e. q. v.
|
15.1.1.1
|
Etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse
|
|
Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbi-
|
|
trabar a M. Bibulo pro consule certiora de his rebus ad vos
|
|
scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere
|
5
|
ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam
|
|
certissimis auctoribus, legatis, nuntiis, litteris sum certior
|
|
factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audi-
|
|
eramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio
|
|
huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad
|
10
|
me delata essent scribenda ad vos putavi.
|
|
Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt
|
2.1
|
Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. quo
|
|
nuntio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem
|
|
fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid
|
|
certius adferretur. a. d. XIII Kal. Oct., cum exercitum in
|
5
|
Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae
|
|
mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus
|
|
socius trans Taurum amicissimusque populo Romano
|
|
existimatur, Pacorum, Orodi regis Parthorum filium, cum
|
|
permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra
|
10
|
posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia
|
|
Syria excitatum. eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum,
|
|
quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei
|
|
publicae nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt.
|
|
His rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos
|
3.1
|
esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam
|
|
tamen eos ad quos iam accesseram quique nostram man-
|
|
suetudinem integritatemque perspexerant amiciores populo
|
|
Romano esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore si
|
5
|
aequitatis nostrae particeps facta esset. et ob eam causam et
|
|
ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent et ut
|
|
hostis is qui esset in Syria sciret exercitum populi Romani
|
|
non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius
|
|
accedere, exercitum ad Taurum institui ducere.
|
10
|
Sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis
|
4.1
|
praesertim rebus quas vos audistis, ego paene cerno, magno
|
|
opere vos et hortor et moneo ut his provinciis, serius vos
|
|
quidem quam decuit sed aliquando tamen, consulatis. nos
|
|
quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad
|
5
|
tanti belli opinionem miseritis, non estis ignari. quod ego
|
|
negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus
|
|
non recusavi. neque enim umquam ullum periculum tantum
|
|
putavi quod subterfugere mallem quam vestrae auctoritati
|
|
obtemperare.
|
10
|
Hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum
|
5.1
|
tantum quantum ad maximum bellum mittere soletis mature
|
|
in has provincias miseritis, summum periculum sit ne
|
|
amittendae sint omnes eae provinciae quibus vectigalia
|
|
populi Romani continentur. quam ob rem autem in hoc
|
5
|
provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est.
|
|
neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato; et quod
|
|
genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus, M. Bibulus,
|
|
in Asia, qui, cum vos ei permisis<se>tis, dilectum habere
|
|
noluerit. nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque
|
10
|
iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum
|
|
nos iuvare possint aut ita alienata a nobis ut neque exspec-
|
|
tandum ab iis neque committendum iis quicquam esse
|
|
videatur. regis Deiotari et voluntatem et copias, quantae-
|
6.1
|
cumque sunt, nostras esse duco. Cappadocia est inanis,
|
|
reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec
|
|
voluntate sunt. mihi in hac paucitate militum animus certe
|
|
non deerit, spero ne consilium quidem. quid casurum sit
|
5
|
incertum est. utinam saluti nostrae consulere possimus!
|
|
dignitati certe consulemus.
|
|