| x vel ix Kal. Oct. 51 in castris ad Cybistra | |
| M. TULLIUS M. F. CICERO PRO COS. S. D. COS. PR. | |
| TR. PL. SENATUI | |
| S. v. v. b. e. e. q. v. | 15.2.1.1 |
| Cum prid. Kal. Sext. in provinciam venissem neque | |
| maturius propter itinerum et navigationum difficultatem | |
| venire potuissem, maxime convenire officio meo reique | |
| publicae conducere putavi parare ea quae ad exercitum | 5 |
| quaeque ad rem militarem pertinerent. quae cum essent | |
| a me cura magis et diligentia quam facultate et copia con- | |
| stituta nuntiique et litterae de bello a Parthis in provinciam | |
| Syriam illato cottidie fere adferrentur, iter mihi faciendum | |
| per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus | 10 |
| sum. erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi | |
| atque irrumpere in meam provinciam conarentur, iter eo[s] | |
| per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos. | |
| Itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam quae | 2.1 |
| cum Cilicia continens est iter feci castraque ad Cybistra, | |
| quod oppidum est ad montem Taurum, locavi, ut Art<a>- | |
| vasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non | |
| procul a suis finibus exercitum populi Romani esse, et | 5 |
| Deiotarum, fidelissimum regem atque amicissimum rei | |
| publicae nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius et | |
| consilio et opibus adiuvari posset res publica. | |
| Quo cum in loco castra haberem equitatumque in | 3.1 |
| Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus quae | |
| in ea parte essent nuntiatus firmiores animos omnium faceret | |
| et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus | |
| eius tridui quod in iis castris morabar in magno officio et | 5 |
| necessario mihi ponendum putavi. cum enim vestra aucto- | 4.1 |
| ritas intercessisset ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et | |
| Philorhomaeum tuerer eiusque regis salutem et incolumi- | |
| tatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio | |
| essem, adiunxissetisque salutem eius regis populo senatuique | 5 |
| magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum | |
| esset a nostro ordine, existimavi me iudicium vestrum ad | |
| regem deferre debere eique praesidium meum et fidem et | |
| diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas | |
| regni mihi commendata esset a vobis, diceret si quid vellet. | 10 |
| Quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio | 5.1 |
| ille orationis suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam | |
| mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum | |
| videbatur senatui populoque Romano tantae curae esse | |
| salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea | 5 |
| fides et commendationis vestrae auctoritas perspici posset. | |
| atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita | |
| mecum locutus est ut nullas insidias neque vitae suae neque | |
| regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari. cum | |
| ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem et tamen | 10 |
| adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum | |
| interitus paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu | |
| senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum | |
| Cybistra. | |
| Postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum pater- | 6.1 |
| nis amicis maioribus natu ad me in castra venit pertur- | |
| batusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, | |
| meam fidem, vestram commendationem implorare coepit. | |
| cum admirarer quid accidisset novi, dixit ad se indicia | 5 |
| manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante adven- | |
| tum meum occultata, quod ii qui ea patefacere possent | |
| propter metum reticuissent. eo autem tempore spe mei | |
| praesidi compluris ea quae scirent audacter ad se detulisse; | |
| in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem | 10 |
| dicere (ea quae is me quoque audiente dicebat) se sollicitatum | |
| esse ut regnare vellet; id vivo fratre suo accidere non | |
| potuisse; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in | |
| medium propter periculi metum protulisse. quae cum esset | |
| locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se con- | 15 |
| servandum adhiberet, amicosque [in] patris eius atque avi | |
| iudicio probatos hortatus sum regis sui vitam docti casu | |
| acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent. | |
| Cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo | 7.1 |
| postularet, etsi intellegebam vestro senatus consulto non | |
| modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res | |
| publica postularet propter cottidianos ex Syria nuntios ut | |
| quam primum exercitum ad Ciliciae fines adducerem, | 5 |
| cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu | |
| populi Romani sed posse <se> suis opibus defendere videretur, | |
| illum cohortatus sum ut in sua vita conservanda primum | |
| regnare disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, | |
| in eos uteretur iure regio; poena adficeret eos quos necesse | 10 |
| esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad | |
| eorum qui in culpa essent timorem potius quam ad con- | |
| tentionem uteretur; fore autem ut omnes, quoniam senatus | |
| consultum nossent, intellegerent me regi, si opus esset, ex | |
| auctoritate vestra praesidio futurum. | 15 |
| Ita confirmato illo ex eo loco castra movi. iter in Ciliciam | 8.1 |
| facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem | |
| ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, | |
| quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante | |
| quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem | 5 |
| magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesen- | |
| tibus insidiis liberarit. quod ad vos a me scribi non alienum | |
| putavi, <ut> intellegeretis ex iis quae paene acciderunt vos | |
| multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius | |
| feci certiores quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor | 10 |
| virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse | |
| ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem | |
| diligentiamque videamini contulisse. |