| c. iii Non. Sept. 51 in castris ad Iconium | |
| M. CICERO [IMP.] S. D. M. CATONI | |
| Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent | 15.3.1.1 |
| in castra ad Iconium a. d. III Non. Sept. iique mihi nunti- | |
| assent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis | |
| Armeniorum soror, ad Euphratem cum maximis Parthorum | |
| copiis multarumque praeterea gentium magna manu venisse | 5 |
| Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium | |
| regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro | |
| nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere. | |
| Publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum | 2.1 |
| Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios | |
| litterasque misisse et existimabam M. Bibulum pro consule, | |
| qui circiter Id. Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus | |
| erat, quod secundos ventos habuisset, iam in provinciam suam | 5 |
| pervenisse; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad | |
| senatum putabam. mihi ut in eius modi re tantoque bello | |
| maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere vix | |
| possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum | |
| fidelitate teneamus. tu velim, ut consuesti, nos absentis | 10 |
| diligas et defendas. |