| ex. 51 vel in. 50 Tarsi | |
| M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI | |
| Summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua | 15.4.1.1 |
| singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem | |
| et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te | |
| qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque | |
| administrarem. iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me | 5 |
| tibi quae vellem probaturum. | |
| Cum in provinciam prid. Kal. Sext. venissem et propter | 2.1 |
| anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum | |
| viderem, biduum Laodiceae fui, deinde Apameae quadri- | |
| duum, triduum Synnadis, totidem dies Philomelii; quibus in | |
| oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates | 5 |
| acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno | |
| liberavi. cumque ante adventum meum seditione quadam | |
| exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine | |
| tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo | |
| apud Philomelium consedissent, reliquus exercitus esset in | 10 |
| Lycaonia, M. Anneio legato imperavi ut eas quinque cohortis | |
| ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum | |
| exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret. | |
| Quod cum ab illo diligenter esset actum, ego in castra a. d. | 3.1 |
| VII Kal. Sept. veni, cum interea superioribus diebus ex | |
| senatus consulto et evocatorum firma<m> manum et | |
| equitatum sane idoneum et popul<or>um liberorum re- | |
| gumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. interim, | 5 |
| cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem Kal. | |
| Sept., legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose | |
| neque tamen non vere Parthos in Syriam transisse nunti- | |
| averunt. quo audito vehementer sum commotus cum de | 4.1 |
| Syria tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. itaque | |
| exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam | |
| quae Ciliciam attingeret putavi. nam si me in Ciliciam | |
| demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani | 5 |
| naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam | |
| ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias | |
| intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam | |
| munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria | |
| regesque habet finitimos, qui, etiam si sunt amici nobis, | 10 |
| tamen aperte Parthis inimici esse non audent. itaque in | |
| Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum | |
| Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam | |
| tenens nova finitimorum consilia impedirem. | |
| Interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi | 5.1 |
| belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et | |
| meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum bene- | |
| volentia et fide erga populum Romanum singulari tum | |
| praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me | 5 |
| misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum. | |
| cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras | |
| gratias idque ut maturaret hortatus sum. | |
| Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque | 6.1 |
| dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem | |
| a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus | |
| insidiis necopinantem liberavi neque solum ei saluti fui sed | |
| etiam curavi ut cum auctoritate regnaret. Metram et eum | 5 |
| quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importu- | |
| nitate Athenaidis exsilio multatos <in> maxima apud regem | |
| auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in | |
| Cappadocia concitaretur si sacerdos armis se, quod facturus | |
| putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et | 10 |
| pecunia paratus et †toto† iis qui novari aliquid volebant, | |
| perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine | |
| armis omni auctoritate aulae communita regnum cum | |
| dignitate obtineret. | |
| Interea cognovi multorum litteris atque nuntiis magnas | 7.1 |
| Parthorum copias <et> Arabum ad oppidum Antiocheam | |
| accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam | |
| transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, | |
| quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum. | 5 |
| qua re cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas | |
| non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis | |
| itineribus ad Amanum exercitum duxi. quo ut veni, hostem | |
| ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi. | |
| Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et | 10 |
| firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis | |
| certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno | |
| meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras | |
| nuntiosque missurum esse. | |
| Cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita | 8.1 |
| tempus ferret, subvenirem, tum id quod iam ante statueram | |
| vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum | |
| et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi. | |
| cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis | 5 |
| Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et | |
| castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. IIII Id. Oct., cum | |
| advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci ut a. d. | |
| III Id. Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem | |
| distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater | 10 |
| legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis | |
| M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque | |
| necopinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi | |
| fuga. Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod | 9.1 |
| erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter | |
| et diu repugnantibus, Pomptino illam partem Amani tenente, | |
| ex antelucano tempore usque ad horam diei X magna | |
| multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta | 5 |
| complura incendimus. his rebus ita gestis castra in radicibus | |
| Amani habuimus apud Aras Alexandri quadriduum et | |
| in reliqui<i>s Amani delendis agrisque vastandis, quae | |
| pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne | |
| consumpsimus. | 10 |
| Confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pin- | 10.1 |
| denissum exercitum adduxi. quod cum esset altissimo et | |
| munitissimo loco ab iisque incoleretur qui ne regibus quidem | |
| umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum | |
| adventum acerrime exspectarent, ad existimationem imperi | 5 |
| pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo | |
| facilius etiam ceterorum animi qui alieni essent ab imperio | |
| nostro frangerentur. vallo et fossa circumdedi, sex castellis | |
| castrisque maximis saepsi, aggere, vineis, turribus oppugnavi | |
| ususque tormentis multis, multis sagittariis, magno labore | 10 |
| meo sine ulla molestia sumptuve sociorum, septimo quinqua- | |
| gensimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis | |
| disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam | |
| pervenirent. his erant finitimi pari scelere et audacia | |
| Tebarani. ab iis Pindenisso capto obsides accepi; exercitum | 15 |
| in hiberna dimisi; Quintum fratrem negotio praeposui ut in | |
| vicis aut captis aut male pacatis exercitus collocaretur. | |
| Nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum | 11.1 |
| relatum sit, me existimaturum summam mihi laudem | |
| tributam si tu honorem meum sententia tua comprobaris, | |
| idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare | |
| solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me | 5 |
| quam rogandum puto. tu es enim is qui me tuis sententiis | |
| saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui | |
| summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum | |
| extulisti; cuius ego semper tanta esse verborum pondera | |
| putavi ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia | 10 |
| adsequi me arbitrarer. te denique memini, cum cuidam | |
| clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres, | |
| dicere te decreturum si referretur ob eas res quas is consul in | |
| urbe gessisset. tu idem mihi supplicationem decrevisti togato, | |
| non, ut multis, re publica bene gesta sed, ut nemini, re | 15 |
| publica conservata. mitto quod invidiam, quod pericula, | 12.1 |
| quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam | |
| magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod | |
| denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius | |
| etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum | 5 |
| tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris. | |
| a me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici | |
| loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantis- | |
| simas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim id non | |
| facit?), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, | 10 |
| causis agendis, omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni | |
| denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos | |
| vidissemus sed etiam iis de quibus audissemus omnibus | |
| anteferrem. | |
| Quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid | 13.1 |
| gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem. agam iam | |
| tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et | |
| summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna. si | |
| quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut | 5 |
| mihi quidem sentire videor, ratione atque doctrina ab inani | |
| laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum. testis est | |
| consulatus meus, in quo, sicut in reliqua vita, fateor ea me | |
| studiose secutum ex quibus vera gloria nasci posset, ipsam | |
| quidem gloriam per se numquam putavi expetendam. itaque | 10 |
| et provinciam ornatam et spem non dubiam triumphi | |
| neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te | |
| existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non | |
| appetivi. idem post iniuriam acceptam, quam tu rei publicae | |
| calamitatem semper appellas, meam non modo non calami- | 15 |
| tatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus | |
| populique Romani de me iudicia intercedere. itaque et | |
| augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum | |
| honorem qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a | |
| me olim, nunc mihi expetendum puto. | 20 |
| Huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad | 14.1 |
| sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod | |
| paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed | |
| ita si non ieiunum hoc nescio quid quod ego gessi et con- | |
| temnendum videbitur sed tale atque tantum ut multi | 5 |
| nequaquam paribus rebus honores summos a senatu con- | |
| secuti sint. equidem etiam illud mihi animum advertisse | |
| videor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam | |
| res gestas quam mores <et> instituta atque vitam imperatorum | |
| spectare solere in habendis aut non habendis honoribus. | 10 |
| quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu | |
| imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium | |
| habuisse aequitatem et continentiam. his ego subsidiis ea | |
| sum consecutus quae nullis legionibus consequi potuissem, | |
| ut <ex> alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis | 15 |
| firmissimos redderem animosque novarum rerum exspecta- | |
| tione suspensos ad veteris imperi benevolentiam traducerem. | |
| Sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno | 15.1 |
| omnium sociorum querelae audiuntur. cognosces ex iis qui | |
| meis institutis se recreatos putant; cumque omnes uno prope | |
| consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt | |
| praedicabunt tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus | 5 |
| insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto | |
| etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. | |
| quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores | |
| viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium | |
| copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec | 10 |
| quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis adiunxeris, | |
| ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare. | |
| Extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae | 16.1 |
| philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior ulla | |
| umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis | |
| munus ullum est datum. haec igitur, quae mihi tecum | |
| communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, | 5 |
| quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos | |
| philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti | |
| esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem publicam | |
| atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea | |
| laude; cui negari a Catone fas esse non puto. quam ob rem | 10 |
| tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos | |
| ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate | |
| tua tum benevolentia erga me mihi quod maxime cupierim | |
| contigisse. |