| post. parte Apr. 50 Romae | |
| M. CATO S. D. M. CICERONI IMP. | |
| Quod et res publica me et nostra amicitia hortatur libenter | 15.5.1.1 |
| facio, ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam, cognitam | |
| in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria | |
| administrare gaudeam. itaque, quod pro meo iudicio facere | |
| potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, | 5 |
| servatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum | |
| revocatam ad studium imperi nostri voluntatem sententia | |
| mea et decreto laudarem, feci. | |
| Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito | 2.1 |
| sed summa tua ratione et continentia rei publicae provisum | |
| est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre | |
| acceptum mavis, gaudeo. quod si triumphi praerogativam | |
| putas supplicationem et idcirco casu<m> potius quam te | 5 |
| laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper | |
| triumphus et triumpho multo clarius est senatum iudicare | |
| potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam | |
| quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque | |
| conservatam esse; quod ego mea sententia censebam. | 10 |
| Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam | 3.1 |
| pluribus scripsi ut, quod maxime volo, existimes me laborare | |
| ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate quod | |
| amplissimum sim arbitratus et quod tu maluisti factum esse | |
| gaudere. | 5 |
| Vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligenti- | |
| amque sociis et rei publicae praesta. |