| post. parte Quint. 50 Tarsi | |
| M. CICERO S. D. M. CATONI | |
| 'Laetus sum laudari me' inquit Hector, opinor, apud | 15.6.1.1 |
| Naevium 'abs te, pater, a laudato viro.' ea est enim profecto | |
| iucunda laus quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude vixe- | |
| runt. ego vero vel gratulatione litterarum tuarum vel testi- | |
| moniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum | 5 |
| putem, idque mihi cum amplissimum tum gratissimum est, | |
| te libenter amicitiae dedisse quod liquido veritati dares. et | |
| si non modo omnes verum etiam multi Catones essent in | |
| civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego | |
| currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? | 10 |
| nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile | |
| iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio | |
| quae est ad me perscripta a meis necessariis. | |
| Sed causam meae voluntatis (non enim dicam cupiditatis) | 2.1 |
| exposui tibi superioribus litteris. quae etiam si parum iusta | |
| tibi visa est, hanc tamen habet rationem, non ut nimis | |
| concupiscendus honos sed tamen, si deferatur a senatu, | |
| minime aspernandus esse videatur. spero autem illum ordi- | 5 |
| nem pro meis ob rem publicam susceptis laboribus me non | |
| indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. quod | |
| si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum | |
| tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, | |
| si id quod maluero acciderit, gaudeas. sic enim fecisse te et | 10 |
| sensisse et scripsisse video, resque ipsa declarat tibi illum | |
| honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod | |
| scribendo adfuisti. haec enim senatus consulta non ignoro ab | |
| amicissimis eius cuius <de> honore agitur scribi solere. | |
| Ego, ut spero, te propediem videbo, atque utinam re | 15 |
| publica meliore quam timeo! |