| xiii Kal. Oct. 51 in fin. Lycaoniae, Cappadociae | |
| M. TULLIUS M. F. CICERO PRO COS. S. D. COS. PR. | |
| TR. PL. SENATUI | |
| S. v. v. b. e. e. q. v. | 15.1.1.1 |
| Etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse | |
| Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbi- | |
| trabar a M. Bibulo pro consule certiora de his rebus ad vos | |
| scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere | 5 |
| ea quae de alterius provincia nuntiarentur. postea vero quam | |
| certissimis auctoribus, legatis, nuntiis, litteris sum certior | |
| factus, vel quod tanta res erat vel quod nondum audi- | |
| eramus Bibulum in Syriam venisse vel quia administratio | |
| huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad | 10 |
| me delata essent scribenda ad vos putavi. | |
| Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt | 2.1 |
| Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. quo | |
| nuntio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem | |
| fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid | |
| certius adferretur. a. d. XIII Kal. Oct., cum exercitum in | 5 |
| Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae | |
| mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus | |
| socius trans Taurum amicissimusque populo Romano | |
| existimatur, Pacorum, Orodi regis Parthorum filium, cum | |
| permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra | 10 |
| posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in provincia | |
| Syria excitatum. eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, | |
| quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei | |
| publicae nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt. | |
| His rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos | 3.1 |
| esse et novarum rerum exspectatione suspensos, sperabam | |
| tamen eos ad quos iam accesseram quique nostram man- | |
| suetudinem integritatemque perspexerant amiciores populo | |
| Romano esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore si | 5 |
| aequitatis nostrae particeps facta esset. et ob eam causam et | |
| ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent et ut | |
| hostis is qui esset in Syria sciret exercitum populi Romani | |
| non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius | |
| accedere, exercitum ad Taurum institui ducere. | 10 |
| Sed si quid apud vos auctoritas mea ponderis habet, in iis | 4.1 |
| praesertim rebus quas vos audistis, ego paene cerno, magno | |
| opere vos et hortor et moneo ut his provinciis, serius vos | |
| quidem quam decuit sed aliquando tamen, consulatis. nos | |
| quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad | 5 |
| tanti belli opinionem miseritis, non estis ignari. quod ego | |
| negotium non stultitia occaecatus sed verecundia deterritus | |
| non recusavi. neque enim umquam ullum periculum tantum | |
| putavi quod subterfugere mallem quam vestrae auctoritati | |
| obtemperare. | 10 |
| Hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum | 5.1 |
| tantum quantum ad maximum bellum mittere soletis mature | |
| in has provincias miseritis, summum periculum sit ne | |
| amittendae sint omnes eae provinciae quibus vectigalia | |
| populi Romani continentur. quam ob rem autem in hoc | 5 |
| provinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est. | |
| neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato; et quod | |
| genus hoc militum sit iudicavit vir fortissimus, M. Bibulus, | |
| in Asia, qui, cum vos ei permisis<se>tis, dilectum habere | |
| noluerit. nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque | 10 |
| iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum | |
| nos iuvare possint aut ita alienata a nobis ut neque exspec- | |
| tandum ab iis neque committendum iis quicquam esse | |
| videatur. regis Deiotari et voluntatem et copias, quantae- | 6.1 |
| cumque sunt, nostras esse duco. Cappadocia est inanis, | |
| reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec | |
| voluntate sunt. mihi in hac paucitate militum animus certe | |
| non deerit, spero ne consilium quidem. quid casurum sit | 5 |
| incertum est. utinam saluti nostrae consulere possimus! | |
| dignitati certe consulemus. |