| M. CICERO PRO COS. S. D. C. MARCELLO COLLEGAE | |
| Marcellum tuum consulem factum teque ea laetitia adfectum | 15.8.1.1 |
| esse quam maxime optasti mirandum in modum gaudeo, | |
| idque cum ipsius causa tum quod te omnibus secundissimis | |
| rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem | |
| benevolentiam vel in labore meo vel in honore perspexi, | 5 |
| totam denique domum vestram vel salutis vel dignitatis meae | |
| studiosissimam cupidissimamque cognovi. qua re gratum | |
| mihi feceris si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae | |
| feminae, meis verbis eris gratulatus. a te, id quod consuesti, | |
| peto me absentem diligas atque defendas. | 10 |