| M. CICERO PRO COS. S. D. M. MARCELLO COS. | |
| Te et pietatis in tuos et animi in rem publicam et clarissimi | 15.9.1.1 |
| atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum | |
| cepisse vehementer gaudeo. non dubito quid praesentes | |
| sentiant; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas | |
| gentis ad caelum mehercule tollimus verissimis ac iustissimis | 5 |
| laudibus. nam cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque | |
| me in omni genere semper amplissimum esse et volueris et | |
| iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi Romani de te | |
| iudicio multo acrius vehementiusque diligo, maximaque | |
| laetitia adficior cum ab hominibus prudentissimis virisque op- | 10 |
| timis omnibus dictis, factis, studiis, institutis vel me tui similem | |
| esse audio vel te mei. unum vero si addis ad praeclarissimas | 2.1 |
| res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis | |
| aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus | |
| consulto et lege finisti, omnia me per te consecutum putabo. | |
| Cura ut valeas et me absentem diligas atque defendas. | 5 |
| Quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam | 3.1 |
| a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro | |
| familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, cum ad | |
| consulem scripsissem, publice viderer scripsisse. |