| ex. 51 vel in. 50 Tarsi | |
| M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. F. COS. | |
| Quoniam id accidit quod mihi maxime fuit optatum, ut | 15.10.1.1 |
| omnium Marcellorum, Marcellinorum etiam (mirificus enim | |
| generis ac nominis vestri fuit erga me semper animus)— | |
| quoniam ergo ita accidit ut omnium vestrum studio tuus | |
| consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque | 5 |
| et honos earum potissimum incideret, peto a te, id quod | |
| facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut | |
| quam honorificentissimum senatus consultum litteris meis | |
| recitatis faciendum cures. | |
| Si mihi tecum minus esset quam est cum tuis omnibus | 2.1 |
| adlegarem ad te illos a quibus intellegis me praecipue diligi. | |
| patris tui beneficia in me sunt amplissima; neque enim saluti | |
| meae neque honori amicior quisquam dici potest. frater tuus | |
| quanti me faciat semperque fecerit esse hominem qui ignoret | 5 |
| arbitror neminem. domus tua denique tota me semper | |
| omnibus summis officiis prosecuta est. neque vero tu in me | |
| diligendo cuiquam concessisti tuorum. qua re a te peto in | |
| maiorem modum ut me per te quam ornatissimum velis esse | |
| meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus | 10 |
| existimationem satis tibi esse commendatam putes. |