| post. parte Quint. 50 | |
| M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO COS. | |
| Quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris | 15.11.1.1 |
| consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum | |
| parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, | |
| cognovi tamen ex meorum omnium litteris. itaque nihil est | |
| tantum quod ego non tua causa debeam facturusque sim | 5 |
| [cum] studiose ac libenter. nam magni interest cui debeas, | 2.1 |
| debere autem nemini malui quam tibi, cui me cum studia | |
| communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, | |
| tum accedit mea quidem sententia maximum vinculum, | |
| quod ita rem publicam geris atque gessisti, qua mihi carius | 5 |
| nihil est, ut, quantum tibi omnes boni debeant, quo minus | |
| tantundem ego unus debeam non recusem. quam ob rem | |
| tibi velim ii sint exitus quos mereris et quos fore confido. | |
| Ego, si me navigatio non morabitur, quae incurrebat in | |
| ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo. | 10 |