| priore parte Sept. 51 inter Iconium et Cybistra | |
| M. CICERO PRO COS. S. D. L. PAULO COS. DESIG. | |
| Etsi mihi numquam fuit dubium quin te populus Romanus | 15.12.1.1 |
| pro tuis summis in rem publicam meritis et pro amplissima | |
| familiae dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem | |
| facturus esset, tamen incredibili laetitia sum adfectus cum id | |
| mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare | 5 |
| volo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate adminis- | |
| trari. atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum | 2.1 |
| videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis | |
| atque beneficiis tibi operam meam studiumque navare! | |
| quam mihi facultatem quoniam hic necopinatus et improvisus | |
| provinciae casus eripuit, tamen, ut te consulem rem publicam | 5 |
| pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te | |
| peto ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat iniuriae neve | |
| quid temporis ad meum annu<u>m munus accedat. quod si | |
| feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus | |
| accedet. | 10 |