| ex. 51 vel in. 50 Tarsi | |
| M. CICERO IMP. S. D. L. PAULO COS. | |
| Maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob | 15.13.1.1 |
| causas, sed praecipue ut et in petendo et in gerendo consulatu | |
| meum tibi debitum studium perspicere posses. ac petitionis | |
| quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen | |
| navare operam volebam; in consulatu vero cupio equidem te | 5 |
| minus habere negoti, sed moleste fero me consulem tuum | |
| studium adulescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis | |
| sim, perspicere non posse. | |
| Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me | 2.1 |
| ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum | |
| nihil suppetat praeter voluntatem. ornasti consulatum, | |
| ornasti reditum meum; incidit meum tempus rerum | |
| gerendarum in ipsum consulatum tuum. itaque cum et tua | 5 |
| summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magna- | |
| que existimatio postulare videatur ut a te plurimis verbis | |
| contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus | |
| consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo | |
| vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae con- | 10 |
| suetudinis erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem. | |
| Qua re ut te velle arbitror ita faciam atque ab eo quem | 3.1 |
| omnes gentes sciunt de me optime meritum breviter petam. | |
| si alii consules essent, ad te potissimum, Paule, mitterem ut | |
| eos mihi quam amicissimos redderes; nunc, cum tua summa | |
| potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra | 5 |
| necessitudo sit, vehementer te rogo ut et quam honorifi- | |
| centissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam | |
| celerrime. dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex | |
| iis litteris quas ad te et collegam et senatum publice misi. | |
| omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existi- | 10 |
| mationis meae procurationem susceptam velim habeas, in | |
| primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque | |
| litteris petivi, ne mihi tempus prorogetur. cupio te consulem | |
| videre omniaque quae spero cum absens tum etiam praesens | |
| te consule adsequi. | 15 |