| post. parte Oct.(?) 51 in castris | |
| M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PRO Q. | |
| M. Fabium quod mihi amicum tua commendatione das, | 15.14.1.1 |
| nullum in eo facio quaestum. multi enim anni sunt cum ille | |
| in aere meo est et a me diligitur propter summam suam | |
| humanitatem et observantiam. sed tamen, quod <te> ab eo | |
| egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. itaque, | 5 |
| quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus | |
| commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi | |
| perspectus et cognitus. sed de Fabio faciemus studiose quae | 2.1 |
| rogas. | |
| Tu multis de causis vellem me convenire potuisses: | |
| primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo | |
| viderem; deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem | 5 |
| praesens gratulari; tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, | |
| ego meis, inter nos communicaremus; postremo ut amicitia | |
| nostra, quae summis officiis ab utroque culta est sed longis | |
| intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, | |
| confirmaretur vehementius. id quoniam non accidit, utemur | 3.1 |
| bono litterarum et eadem fere absentes quae si coram essemus | |
| consequeremur. unus scilicet fructus qui in te videndo est | |
| percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem | |
| exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et | 5 |
| feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine | |
| quas gessisti tum pro opportunitate temporis gratulor, quod | |
| te de provincia decedentem summa laus et summa gratia | |
| provinciae prosecuta est. | |
| Tertium est ut id quod de nostris rebus coram communi- | 4.1 |
| cassemus inter nos confici<a>mus idem litteris: ego ceterarum | |
| rerum causa tibi Romam properandum magno opere censeo. | |
| nam et ea quae reliqui tranquilla de te erant et hac tua | |
| recenti victoria tanta clarum tuum adventum fore intellego. | 5 |
| sed si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt ut ea sustinere | |
| possis, propera; nihil tibi erit lautius, nihil gloriosius. sin | |
| maiora, considera ne in alienissimum tempus cadat adventus | |
| tuus. huius rei totum consilium tuum est; tu enim scis quid | |
| sustinere possis. si potes, laudabile atque populare est; sin | 10 |
| plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. | |
| De me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus | 5.1 |
| egi, ut omnis tuos nervos in eo contendas ne quid mihi ad | |
| hanc provinciam, quam et senatus et populus annuam esse | |
| voluit, temporis prorogetur. hoc a te ita contendo ut in eo | |
| fortunas meas positas putem. habes Paulum nostrum nostri | 5 |
| cupidissimum; est Curio, est Furnius. sic velim enitare quasi | |
| in eo sint mihi omnia. | |
| Extremum illud est de iis quae proposueram, confirmatio | 6.1 |
| nostrae amicitiae; de qua pluribus verbis nihil opus est. tu | |
| puer me appetisti, ego autem semper ornamento te mihi | |
| fore duxi; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus. | |
| accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo | 5 |
| maxima. itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum | |
| et suavitatis et dignitatis constitutum puto. id tu ut tuo studio | |
| confirmes te vehementer rogo, litterasque ad me et continuo | |
| mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime. |