| Sext. 47 Brundisii | |
| M. CICERO S. D. C. CASSIO | |
| Etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse | 15.15.1.1 |
| a belli <non> necessari[a] pertinacia voluit, tamen, quoniam | |
| eius consili princeps ego fuisse videor, plus fortasse tibi | |
| praestare ipse debeo quam a te exspectare; etsi, ut saepe | |
| soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item | 5 |
| mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium ut | |
| uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum | |
| iudicium definiri convenire. neque quisquam hanc nostram | |
| sententiam vere umquam reprehendit praeter eo<s> qui | |
| arbitrantur melius esse deleri omnino rem publicam quam | 10 |
| imminutam et debilitatam manere. ego autem ex interitu | |
| eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliqui<i>s | |
| magnam. | |
| Sed ea sunt consecuta ut magis mirum sit accidere illa | 2.1 |
| potuisse quam nos non vidisse ea futura nec, homines cum | |
| essemus, divinare potuisse. equidem fateor meam coniecturam | |
| hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et | |
| victores communi saluti consuli vellent et victi suae; | 5 |
| utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate victoris. | |
| quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa | |
| quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso | |
| legato ac deprecatore. amissis autem temporibus, quae | |
| plurimum valent, praesertim in bellis civilibus, interpositus | 10 |
| annus alios induxit ut victoriam sperarent, alios ut ipsum vinci | |
| contemnerent. atque horum malorum omnium culpam | |
| Fortuna sustinet. quis enim aut Alexandrini belli tantam | |
| moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum | |
| Pharnacem Asiae terrorem illaturum putaret? | 15 |
| Nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. tu | 3.1 |
| enim eam partem petisti ut et consiliis interesses et, quod | |
| maxime curam levat, futura animo prospicere posses; ego, | |
| qui festinavi ut Caesarem in Italia viderem (sic enim | |
| arbitra<ba>mur) eumque multis honestissimis viris con- | 5 |
| servatis redeuntem ad pacem currentem, ut aiunt, incitarem, | |
| ab illo longissime et absum et afui. versor autem in gemitu | |
| Italiae et in urbis miserrimis querelis; quibus aliquid opis | |
| fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre | |
| potuisset si a<u>ctor adfuisset. | 10 |
| Qua re velim pro tua perpetua erga me benevolentia | 4.1 |
| scribas ad me quid videas, quid sentias, quid exspectandum, | |
| quid agendum nobis existimes. magni erunt mihi tuae litterae. | |
| atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! | |
| sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem. | 5 |