| c. med. Ian. 45 Romae | |
| M. CICERO S. D. C. CASSIO | |
| Puto te iam suppudere quem haec tertia iam epistula ante | 15.16.1.1 |
| oppressit quam tu scidam aut litteram. sed non urgeo; | |
| longiores enim <ex>spectabo, vel potius exigam. ego, si | |
| semper haberem cui darem, vel ternas in hora darem. fit | |
| enim nescio qui ut quasi coram adesse videare cum scribo | 5 |
| aliquid ad te, neque id κατ’ εἰδ<ώλ>ων φαντασίας, ut | |
| dicunt tui amici novi, qui putant etiam διανοητικὰς | |
| φαντασίας spectris Catianis excitari. nam, ne te fugiat, | |
| Catius Insuber Ἐπικούρειος, qui nuper est mortuus, quae | |
| ille Gargettius et iam ante Democritus εἴδωλα, hic spectra | 10 |
| nominat. his autem spectris etiam si oculi possent feriri, quod | 2.1 |
| <pup>ulis ipsa incurrunt, animus qui possit ego non video; | |
| doceas tu me oportebit cum salvus veneris. in meane potestate | |
| ut sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi collibitum sit de te | |
| cogitare, illud occurrat? neque solum de te, qui mihi haeres | 5 |
| in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius | |
| εἴδωλον mihi advolabit ad pectus? | |
| Sed haec posterius; tempto enim te quo animo accipias. si | 3.1 |
| enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postu- | |
| labimusque ex qua αἱρέσει 'vi hominibus armatis' deiectus | |
| sis in eam restituare. in hoc interdicto non solet addi 'in hoc | |
| anno'. qua re, si iam biennium aut triennium est cum virtuti | 5 |
| nuntium remisisti delenitus illecebris voluptatis, in integro | |
| res nobis erit. | |
| Quamquam quicum loquor? cum uno fortissimo viro, qui, | |
| postea quam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum | |
| amplissimae dignitatis. in ista ipsa αἱρέσει metuo ne plus | 10 |
| nervorum sit quam ego putaram si modo eam tu probas. | |
| 'Qui <i>d tibi in mentem venit?' inquies. quia nihil | |
| habebam aliud quod scriberem. de re publica enim nihil | |
| scribere possum. nec enim quod sentio libet scribere. |