| in. 45 | |
| M. CICERO C. CASSIO S. | |
| Praeposteros habes tabellarios, etsi me quidem non offendunt; | 15.17.1.1 |
| sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me | |
| veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent com- | |
| modius si mihi aliquid spati ad scribendum darent; sed | |
| petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo | 5 |
| ignosces: alteras iam habebis has brevis; sed exspecta | |
| πάντα περὶ πάντων. etsi quid ego me tibi purgo, cum tui ad | |
| me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur? | |
| Nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem | 2.1 |
| mortuum habebamus. alii a latronibus, alii cruditate | |
| dicebant. populus non curabat; combustum enim esse | |
| constabat. hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; | |
| quamquam πρόσωπον πόλεως amisimus. Caesarem putabant | 5 |
| moleste laturum verentem ne hasta refrixisset. Mindius | |
| Marcellus et Attius pigmentarius valde gaudebat se adver- | |
| sarium perdidisse. | |
| De Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna; | 3.1 |
| rumores tristiores sed ἀδέσποτοι. Pansa noster paludatus | |
| a. d. III Kal. Ian. <ita> profectus est ut quivis intellegere | |
| posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, τὸ καλὸν δι’ | |
| αὑτὸ αἱρετὸν esse. nam quod multos miseriis levavit et quod | 5 |
| se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum | |
| bonorum benevolentia prosecuta est. | |
| Tu quod adhuc Brundisii moratus es valde probo et gaudeo, | 4.1 |
| et mehercule puto te sapienter facturum si ἀκενόσπουδος | |
| fueris; nobis quidem qui te amamus erit gratum. et amabo | |
| te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei | |
| memineris. ego numquam quemquam ad te, cum sciam, | 5 |
| sine meis litteris ire patiar. | |
| Vale. |