| Dec. 46 | |
| M. CICERO S. D. C. CASSIO | |
| Longior epistula fuisset nisi eo ipso tempore petita esset a me | 15.18.1.1 |
| cum iam iretur ad te, longior autem si φλύαρον aliquem | |
| habuissem; nam σπουδάζειν sine periculo vix possumus. | |
| 'ridere igitur' inquies 'possumus?' non mehercule facillime; | |
| verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam | 5 |
| habemus. 'ubi igitur' inquies 'philosophia?' tua quidem in | |
| culina, mea molesta est; pudet enim servire. itaque facio | |
| me alias res agere ne convicium Platonis audiam. | |
| De Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. te | 2.1 |
| abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. sed flagitat | |
| tabellarius. valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis. |