| ex. Ian. 45 Brundisii | |
| C. CASSIUS S. D. M. CICERONI | |
| S. v. b. | 15.19.1.1 |
| Non mehercule in hac mea peregrinatione quicquam | |
| libentius facio quam scribo ad te; videor enim cum praesente | |
| loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter spectra | |
| Cati<a>na; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos | 5 |
| regeram ut Catium Athenis natum esse dicas. | |
| Pansam nostrum secunda voluntate hominum paludatum | 2.1 |
| ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum mehercule etiam | |
| omnium nostrum. spero enim homines intellecturos quanto | |
| sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et | |
| clementia, atque ea quae maxime mali petant et concupiscant | 5 |
| ad bonos pervenire. difficile est enim persuadere hominibus | |
| τὸ καλὸν δι’ αὑτὸ αἱρετὸν esse; ἡδονὴν vero et ἀτ<αρ>αξίαν | |
| virtute, iustitia, τῷ καλῷ parari et verum et probabile | |
| est. ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, | |
| mali verborum interpretes, proficiscuntur, dicit 'οὐκ | 10 |
| ἔστιν ἡδέως ἄνευ τοῦ καλῶς καὶ δικαίως ζῆν'. itaque et | 3.1 |
| Pansa, qui ἡδονὴν sequitur, virtutem retinet et ii qui a | |
| vobis φιλήδονοι vocantur sunt φιλόκαλοι et φιλοδίκαιοι | |
| omnisque virtutes et colunt et retinent. itaque Sulla, cuius | |
| iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos | 5 |
| videret, non quaesiit quid bonum esset <s>ed omnia bona | |
| coemit. cuius ego mortem forti mehercules animo tuli. nec | |
| tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur (nam | |
| habet damnatos quos pro illo nobis restituat) nec ipse | |
| sectorem desiderabit cum filium viderit. | 10 |
| Nunc, ut ad rem publicam redeam, quid in Hispaniis | 4.1 |
| geratur rescribe. peream nisi sollicitus sum; ac malo | |
| veterem et clementem dominum habere quam novum | |
| et crudelem experiri. scis Gnaeum quam sit fatuus, scis | |
| quo modo crudelitatem virtutem putet, scis quam se | 5 |
| semper a nobis derisum putet; vereor ne nos rustice gladio | |
| velit ἀντιμυκτηρίσαι. quid fiat, si me diligis, rescribe. | |
| hui, quam velim scire utrum ista sollicito animo an | |
| soluto legas! sciam enim eodem tempore quid me facere | |
| oporteat. | 10 |
| Ne longior sim, vale. me, ut facis, ama. si Caesar vicit, | |
| celeriter me exspecta. |