| in. Dec. 46(?) Romae | |
| M. CICERO S. D. C. TREBONIO | |
| 'Oratorem' meum (sic enim inscripsi) Sabino tuo com- | 15.20.1.1 |
| mendavi. natio me hominis impulit ut ei recte putarem, nisi | |
| forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito | |
| cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque | |
| constans habere quiddam a Curibus videbatur. sed de | 5 |
| Sabino satis. | |
| Tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum | 2.1 |
| olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum | |
| desideri tui crebris nos litteris appellato, atque ita si idem | |
| fiet a nobis. quamquam duae causae sunt cur tu frequentior | |
| in isto officio esse debeas quam nos: primum quod olim | 5 |
| solebant qui Romae erant ad provincialis amicos de re | |
| publica scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim | |
| publica istic est); deinde quod nos aliis officiis tibi absenti | |
| satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re | |
| alia satis facere possis. | 10 |
| Sed cetera scribes ad nos postea. nunc haec prima cupio | 3.1 |
| cognoscere, iter tuum cuius modi sit, ubi Brutum nostrum | |
| videris, quam diu simul fueris; deinde, cum processeris | |
| longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare | |
| possimus quo statu simus. ego tantum me scire putabo | 5 |
| quantum ex tuis litteris habebo cognitum. | |
| Cura ut valeas meque ames amore illo tuo singulari. |