| M. CICERO S. D. C. TREBONIO | |
| Et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed | 15.21.1.1 |
| tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem quod, cum | |
| incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae | |
| nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), | |
| tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis ut unam | 5 |
| mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum | |
| absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur. quod | |
| ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam | |
| mihi. nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum | |
| me amares. nam ut illa omittam quae civitate teste fecisti, | 2.1 |
| cum mecum inimicitias communicavisti, cum me contionibus | |
| tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa | |
| consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non | |
| paruisti, cui tuus praesertim collega pareret; ut haec recentia, | 5 |
| quae meminero semper, obliviscar, quae tua sollicitudo de me | |
| in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor cum | |
| ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique | |
| te ad me venturum fuisse nisi subito in Hispaniam missus | |
| esses—ut haec igitur omittam, quae mihi tanti aestimanda | 10 |
| sunt quanti vitam aestimo et salutem meam: liber iste quem | |
| mihi misisti quantam habet declarationem amoris tui! | |
| primum quod tibi facetum videtur quicquid ego dixi, quod | |
| alii fortasse non item; deinde quod illa, sive faceta sunt sive | |
| sic, fiunt narrante te venustissima, quin etiam ante quam ad | 15 |
| me veniatur risus omnis paene consumitur. quod si in iis | 3.1 |
| scribendis nihil aliud nisi, quod necesse fuit, de uno me tam | |
| diu cogitavisses, ferreus essem si te non amarem; cum vero | |
| ea quae scriptura persecutus es sine summo amore cogitare | |
| non potueris, non possum existimare plus quemquam a se | 5 |
| ipso quam me a te amari. cui quidem ego amori utinam | |
| ceteris rebus possem, amore certe respondebo, quo tamen | |
| ipso tibi confido futurum satis. | |
| Nunc ad epistulam venio; cui copiose et suaviter scriptae | 4.1 |
| nihil est quod multa respondeam. primum enim ego illas | |
| Calvo litteras misi non plus quam has quas nunc legis | |
| existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos | |
| quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus. deinde | 5 |
| ingenium eius maioribus extuli laudibus quam tu id vere | |
| potuisse fieri putas primum quod ita iudicabam. acute | |
| movebatur, genus quoddam sequebatur in quo iudicio lapsus, | |
| quo valebat, tamen adsequebatur quod probarat; multae | |
| erant et reconditae litterae. vis non erat; ad eam igitur | 10 |
| adhortabar. in excitando autem et in acuendo plurimum | |
| valet si laudes eum quem cohortere. habes de Calvo iudicium | |
| et consilium meum; consilium, quod hortandi causa laudavi, | |
| iudicium, quod de ingenio eius valde existimavi bene. | |
| Reliquum est tuam profectionem amore prosequar, | 5.1 |
| reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne | |
| desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. tu | |
| velim tua in me studia et officia multum tecum recordere. | |
| quae cum tibi liceat, mihi nefas sit oblivisci, non modo | 5 |
| virum bonum me existimabis verum etiam te a me amari | |
| plurimum iudicabis. | |
| Vale. |