| iii Non. Nov. 50 in itinere a Patris Alyziam | |
| TULLIUS TIRONI SUO S. P. D. <ET> CICERO MEUS | |
| ET FRATER ET FRATRIS F. | |
| Paulo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane | 16.1.1.1 |
| non fero et, quamquam magni ad honorem nostrum interest | |
| quam primum ad urbem me venire, tamen peccasse mihi | |
| videor qui a te discesserim. sed quia tua voluntas ea videbatur | |
| esse ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, | 5 |
| approbavi tuum consilium neque nunc muto, si tu in eadem | |
| es sententia; sin autem, postea quam cibum cepisti, videris | |
| tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad te | |
| eo misi ut aut tecum ad me quam primum veniret aut, si tu | |
| morarere, statim ad me rediret. | 10 |
| Tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae | 2.1 |
| fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem | |
| intelleges opus esse te Patris convalescendi causa paulum | |
| commorari, nihil me malle quam te valere. si statim navigas, | |
| nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et | 5 |
| tempestates et navem idoneam ut habeas diligenter videbis. | |
| unum illud, mi Tiro, videto, si me amas, ne te Marionis | |
| adventus et hae litterae moveant. quod valetudini tuae | |
| maxime conducet si feceris, maxime obtemperaris voluntati | |
| meae. haec pro tuo ingenio considera. nos ita te desideramus | 3.1 |
| ut amemus. amor ut valentem videamus hortatur, desiderium | |
| ut quam primum. illud igitur potius. cura ergo potissimum | |
| ut valeas. de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc | |
| gratissimum. | 5 |
| III Non. Nov. |