| viii Id. Nov. 50 | |
| TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO S. D. ET | |
| Q. PATER ET FILIUS | |
| Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, | 16.3.1.1 |
| unum diem commorati sumus, quod Quintus nos consecutus | |
| non erat. is dies fuit Non. Nov. inde ante lucem pro- | |
| ficiscentes a. d. VIII Id. Nov. has litteras dedimus. | |
| Tu si nos omnis amas et praecipue me, magistrum tuum, | 5 |
| confirma te. ego valde suspenso animo exspecto primum te | 2.1 |
| scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris. omnes cupimus, | |
| ego in primis, quam primum te videre, sed, mi Tiro, | |
| valentem. qua re nihil properaris. satis cito te videro si | |
| valebis. utilitatibus tuis possum carere; te valere tua causa | 5 |
| primum volo, tum mea. | |
| Mi Tiro, vale. |