| vii Id. Nov. 50 Leucade | |
| TULLIUS TIRONI SUO S. P. D. ET CICERO | |
| ET Q. FRATER ET Q. F. | |
| Varie sum adfectus tuis litteris, valde priore pagina per- | 16.4.1.1 |
| turbatus, paulum altera recreatus. qua re nunc quidem non | |
| dubito quin, quo<a>d plane valeas, te neque navigationi | |
| neque viae committas. satis te mature videro si plane | |
| confirmatum videro. de medico et tu bene existimari scribis | 5 |
| et ego sic audio, sed plane curationes eius non probo. ius | |
| enim dandum tibi non fuit cum κακοστόμαχος esses. sed | |
| tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. ad Curium | 2.1 |
| vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque | |
| humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, | |
| te ad se traferret. Lyso enim noster vereor ne neglegentior sit, | |
| primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras | 5 |
| accepisset, mihi nullas remisit. sed eum tu laudas; tu igitur | |
| quid faciendum sit iudicabis. illud, mi Tiro, te rogo, sumptu | |
| ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. scripsi ad | |
| Curium quod dixisses daret. medico ipsi puto aliquid | |
| dandum esse quo sit studiosior. | 10 |
| Innumerabilia tua sunt in me officia, domestica, forensia, | 3.1 |
| urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in | |
| litteris nostris: omnia viceris si, ut spero, te validum videro. | |
| ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio | |
| decursurum. non inhumanus est teque, ut mihi visus est, | 5 |
| diligit. sed cum valetudini tuae diligentissime consulueris, | |
| tum, mi Tiro, consulito navigationi. nulla in re iam te | |
| festinare volo. nihil laboro nisi ut salvus sis. | |
| Sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem | 4.1 |
| te amet; et cum tua et mea maxime interest te valere, tum | |
| multis est curae. adhuc, dum mihi nullo loco deesse vis, | |
| numquam te confirmare potuisti; nunc te nihil impedit. | |
| omnia depone, corpori servi. quantam diligentiam in | 5 |
| valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. | |
| Vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit | |
| et omnes. vale. | |
| VII Id. Nov. Leucade. |