| TULLIUS ET CICERO ET QQ. TIRONI | |
| HUMANISSIMO ET OPTIMO S. P. D. | |
| Vide quanta sit in te suavitas. duas horas Thyrrei fuimus: | 16.5.1.1 |
| Xenomenes hospes tam te diligit quasi vixerit tecum. is | |
| omnia pollicitus est quae tibi essent opus; facturum puto. | |
| mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret, | |
| ut ibi te plane confirmares. videbis quid Curio, quid Lysoni, | 5 |
| quid medico placeat. volebam ad te Marionem remittere | |
| quem, cum meliuscule tibi esset, ad me mitteres; sed | |
| cogitavi unas litteras Marionem adferre posse, me autem | |
| crebras exspectare. <quod> poteris igitur; et facies, si me | 2.1 |
| diligis, ut cottidie sit Acastus in portu. multi erunt quibus | |
| recte litteras dare possis qui ad me libenter perferant. | |
| equidem Patras euntem neminem praetermittam. | |
| Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. | 5 |
| nihil potest illo fieri humanius, nihil nostri amantius. ei te | |
| totum trade. malo te paulo post valentem quam statim | |
| imbecillum videre. cura igitur nihil aliud nisi ut valeas; | |
| cetera ego curabo. | |
| Etiam atque etiam vale. | 10 |
| Leucade proficiscens VII Id. Nov. |