| Actii | |
| TULLIUS ET CICERO ET QQ. TIRONI S. P. D. | |
| Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die magis | 16.6.1.1 |
| instituti mei tenendi causa, quia nactus eram cui darem, | |
| quam quo haberem quid scriberem. igitur illa: quantum me | |
| diligis tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia | |
| in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium. | 5 |
| cum valetudinis rationem, ut spero, habueris, habeto etiam | |
| navigationis. in Italiam euntibus omnibus ad me litteras | 2.1 |
| dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto. cura, | |
| cura te, mi Tiro. quoniam non contigit ut simul navigares, | |
| nihil est quod festines nec quicquam cures nisi ut valeas. | |
| Etiam atque etiam vale. | 5 |
| VII Id. Nov. Actio vesperi. |