| xv Kal. Dec. 50 Corcyrae | |
| TULLIUS ET CICERO S. D. TIRONI SUO | |
| Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem | 16.7.1.1 |
| pater et filius Buthroti. solliciti eramus de tua valetudine | |
| mirum in modum nec mirabamur nihil a te litterarum. iis | |
| enim ventis istim navigatur qui si essent nos Corcyrae non | |
| sederemus. cura igitur te et confirma et, cum commode et per | 5 |
| valetudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos | |
| amantissimos tui veni. nemo nos amat qui te non diligat. | |
| carus omnibus exspectatusque venies. cura ut valeas. | |
| Etiam atque etiam, Tiro noster, vale. | |
| XV Kal. Dec. Corcyra. | 10 |