| iv Kal. Dec. 50 Brundisii | |
| TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO S. P. D. | |
| Nos a te, ut scis, discessimus a. d. IIII Non. Nov. Leucadem | 16.9.1.1 |
| venimus a. d. VIII Id. Nov., a. d. VII Act<i>um. ibi propter | |
| tempestatem a. d. VI Id. morati sumus. inde a. d. V Id. | |
| Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque | |
| ad a. d. XVI Kal. Dec., tempestatibus retenti. a. d. XV Kal. | 5 |
| in portum Corcyraeorum ad Cassiopen stadia CXX pro- | |
| cessimus. ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. VIIII Kal. | |
| interea qui cupide profecti sunt multi naufragia fecerunt. | |
| nos eo die cenati solvimus. inde austro lenissimo caelo sereno | 2.1 |
| nocte illa et die postero in Italiam ad Hydruntem ludibundi | |
| pervenimus eodemque vento postridie (id erat a. d. VII Kal. | |
| Dec.) hora IIII Brundisium venimus, eodemque tempore | |
| simul nobiscum in oppidum introiit Terentia, quae te facit | 5 |
| plurimi. | |
| A. d. V Kal. Dec. servus Cn. Planci Brundisii tandem | |
| aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas | |
| Id. Nov., quae me molestia valde levarunt. utinam omnino | |
| liberassent! sed tamen Asclapo medicus plane confirmat | 10 |
| propediem te valentem fore. | |
| Nunc quid ego te horter ut omnem diligentiam adhibeas | 3.1 |
| ad convalescendum? tuam prudentiam, temperantiam, | |
| amorem erga me novi. scio te omnia facturum ut nobiscum | |
| quam primum sis, sed tamen ita velim ut ne quid properes. | |
| symphoniam Lysonis vellem vitasses ne in quartam heb- | 5 |
| domada incideres. sed quoniam pudori tuo maluisti obsequi | |
| quam valetudini, reliqua cura. Curio misi ut medico honos | |
| haberetur et tibi daret quod opus esset; me cui iussisset | |
| curaturum. equum et mulum Brundisii tibi reliqui. Romae | |
| vereor ne ex Kal. Ian. magni tumultus sint. nos agemus | 10 |
| omnia modice. | |
| Reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere | 4.1 |
| naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa), cautus | |
| sis, mi Tiro; mare magnum et difficile tibi restat. si poteris, | |
| cum Mescinio (caute is solet navigare), si minus, cum honesto | |
| aliquo homine, cuius auctoritate navicularius moveatur. in | 5 |
| hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis incolumem | |
| stiteris, omnia a te habebo. | |
| Etiam atque etiam, noster Tiro, vale. medico, Curio, | |
| Lysoni de te scripsi diligentissime. vale, salve. |