| xiv Kal. Mai. 53 in Cumano | |
| TULLIUS TIRONI S. | |
| Ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo. gravissime | 16.10.1.1 |
| aegrotasti, inedia et purgationibus et vi ipsius morbi con- | |
| sumptus es. graves solent offensiones esse ex gravibus morbis | |
| si quae culpa commissa est. iam ad id biduum quod fueris in | |
| via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum | 5 |
| dies quinque. ego in Formiano a. d. III Kal. esse volo. ibi te | |
| ut firmum offendam, mi Tiro, effice. | |
| Litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt; | 2.1 |
| hac tamen epistula quam Acastus attulit oculos paulum | |
| sustulerunt. Pompeius erat apud me cum haec scribebam, | |
| hilare et libenter. ei cupienti audire nostra dixi sine te omnia | |
| mea muta esse. tu Musis nostris para ut operas reddas. nostra | 5 |
| ad diem dicta<m> fient; docui enim te fides ἔτυμον quod | |
| haberet. fac plane ut valeas. nos adsumus. | |
| Vale. | |
| XIIII Kal. |