| prid. Id. Ian. 49 ad urbem | |
| TULLIUS ET CICERO, TERENTIA, TULLIA, | |
| QQ. TIRONI S. P. D. | |
| Etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, | 16.11.1.1 |
| tamen non tam mea quam tua causa doleo te non valere. sed | |
| quoniam in quartanam conversa vis est morbi (sic enim | |
| scribit Curius), spero te diligentia adhibita iam firmiorem | |
| fore. modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud | 5 |
| cures hoc tempore nisi ut quam commodissime convalescas. | |
| non ignoro quantum ex desiderio labores; sed erunt omnia | |
| facilia si valebis. festinare te nolo, ne nauseae molestiam | |
| suscipias aeger et periculose hieme naviges. | |
| Ego ad urbem accessi prid. Non. Ian. obviam mihi sic est | 2.1 |
| proditum ut nihil posset fieri ornatius. sed incidi in ipsam | |
| flammam civilis discordiae, vel potius belli; cui cum cuperem | |
| mederi et, ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum | |
| (nam ex utraque parte sunt qui pugnare cupiant) impedi- | 5 |
| mento mihi fuerunt. omnino et ipse Caesar, amicus noster, | |
| minacis ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc | |
| impudens, qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, | |
| et Curio meus illum incitabat. Antonius quidem noster et | |
| Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum Curione | 10 |
| profecti erant, postea quam senatus consulibus, praetoribus, | |
| tribunis pl. et nobis qui pro consulibus sumus, negotium | |
| dederat ut curaremus ne quid res publica detrimenti | |
| caperet. numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam | 3.1 |
| improbi cives habuerunt paratiorem ducem. omnino ex hac | |
| quoque parte diligentissime comparatur. id fit auctoritate et | |
| studio Pompei nostri, qui Caesarem sero coepit timere. | |
| Nobis inter has turbas senatus tamen frequens flagitavit | 5 |
| triumphum; sed Lentulus consul, quo maius suum bene- | |
| ficium faceret, simul atque expedisset quae essent necessaria | |
| de re publica dixit se relaturum. nos agimus nihil cupide | |
| eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae regiones discriptae | |
| sunt, quam quisque partem tueretur. nos Capuam sumpsimus. | 10 |
| Haec te scire volui. tu etiam atque etiam cura ut valeas | |
| litterasque ad me mittas quotienscumque habebis cui des. | |
| Etiam atque etiam vale. | |
| D. prid. Id. Ian. |