| iv Kal. Febr. 49 Capuae | |
| TULLIUS S. D. TIRONI SUO | |
| Quo in discrimine versetur salus mea et bonorum omnium | 16.12.1.1 |
| atque universae rei publicae ex eo scire potes quod domos | |
| nostras et patriam ipsam vel diripiendam vel inflammandam | |
| reliquimus. in eum locum res deducta est ut, nisi qui deus | |
| vel casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus. | 5 |
| Equidem, ut veni ad urbem, non destiti omnia et sentire | 2.1 |
| et dicere et facere quae ad concordiam pertinerent. sed mirus | |
| invaserat furor non solum improbis sed etiam iis qui boni | |
| habentur, ut pugnare cuperent, me clamante nihil esse bello | |
| civili miserius. itaque, cum Caesar amentia quadam raperetur | 5 |
| et oblitus nominis atque honorum suorum Ariminum, | |
| Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem re- | |
| liquimus, quam sapienter aut quam fortiter nihil attinet | |
| disputari. | |
| Quo quidem in casu simus vides. feruntur omnino con- | 3.1 |
| diciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam, dilectus qui | |
| sunt habiti et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem | |
| Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano (his enim | |
| obtigerunt) traditurum; ad consulatus petitionem se ven- | 5 |
| turum, neque se iam velle absente se rationem haberi suam; | |
| se praesentem trinum nundinum petiturum. accepimus | |
| condiciones, sed ita ut removeat praesidia ex iis locis quae | |
| occupavit, ut sine metu de his ipsis condicionibus Romae | |
| senatus haberi possit. id ille si fecerit, spes est pacis, non | 4.1 |
| honestae (leges enim imponuntur), sed quidvis est melius | |
| quam sic esse ut sumus. sin autem ille suis condicionibus stare | |
| noluerit, bellum paratum est, eius modi tamen quod sustinere | |
| ille non possit, praesertim cum a suis condicionibus ipse | 5 |
| fugerit; tantum modo ut eum intercludamus ne ad urbem | |
| possit accedere, quod sperabamus fieri posse. dilectus enim | |
| magnos habebamus putabamusque illum metuere, si ad | |
| urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret, quas ambas habet | |
| inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex | 10 |
| legiones et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus | |
| habet a tergo. videtur, si insaniet, posse opprimi, modo ut | |
| urbe salva. maximam autem plagam accepit quod is | |
| qui summam auctoritatem in illius exercitu habebat, | |
| T. Labienus, socius sceleris esse noluit. reliquit illum et <est> | 15 |
| nobiscum, multique idem facturi esse dicuntur. | |
| Ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis. nullum | 5.1 |
| maius negotium suscipere volui, quo plus apud illum meae | |
| litterae cohortationesque ad pacem valerent. sin autem erit | |
| bellum, video me castris et certis legionibus praefuturum. | |
| habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud | 5 |
| Caesarem est. | |
| Haec tibi nota esse volui; quae cave ne te perturbent et | |
| impediant valetudinem tuam. ego A. Varroni, quem cum | 6.1 |
| amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, | |
| diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae | |
| rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac | |
| tueretur. quem omnia facturum confido; recepit enim et | 5 |
| mecum locutus est suavissime. | |
| Tu, quoniam eo tempore mecum esse non potuisti quo ego | |
| maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines | |
| aut committas ut aut aeger aut hieme naviges. numquam | |
| sero te venisse putabo si salvus veneris. adhuc neminem | 10 |
| videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas | |
| litteras accepi. quod non mirabar; neque enim meas puto ad | |
| te litteras tanta hieme perferri. sed da operam ut valeas et, | |
| si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero | |
| meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. | 15 |
| Cura ut valeas. | |
| IIII Kal. Febr. Capua. |