| post Oct. 47 Romae(?) | |
| TULLIUS TIRONI S. | |
| Quid igitur? non sic oportet? equidem censeo sic, addendum | 16.18.1.1 |
| etiam 'suo'. sed, si placet, invidia vitetur; quam quidem ego | |
| saepe contempsi. | |
| Tibi διαφόρησιν gaudeo profuisse; si vero etiam Tuscu- | |
| lanum, di boni, quanto mihi illud erit amabilius! sed si me | 5 |
| amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen | |
| in modum procedit—sed, ut<ut> est, indulge valetudini | |
| tuae; cui quidem tu adhuc, dum mihi deservis, servisti non | |
| satis. ea quid postulet non ignoras: πέψιν, ἀκοπίαν, | |
| περίπατον σύμμετρον, τρῖψιν, εὐλυσίαν κοιλίας. fac | 10 |
| bellus revertare, <ut> non modo te sed etiam Tusculanum | |
| nostrum plus amem. | |
| Parhedrum excita ut hortum ipse conducat; sic holitorem | 2.1 |
| ipsum commovebis. Helico nequissimus HS ∞ dabat, nullo | |
| aprico horto, nullo emissario, nulla maceria, nulla casa. iste | |
| nos tanta impensa derideat? calface hominem, ut ego | |
| Mothonem; itaque abutor coronis. de Crabra quid agatur, | 3.1 |
| etsi nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim | |
| scire. horologium mittam et libros, si erit sudum. sed tu | |
| nullosne tecum libellos? an pangis aliquid Sophocleum? fac | |
| opus appareat. | 5 |
| A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est, bonus homo | |
| et nobis amicus. te quando exspectemus fac ut sciam. cura | |
| te diligenter. | |
| Vale. |