| Quint. 46(?) in Tusculano | |
| TULLIUS TIRONI S. | |
| Video quid agas; tuas quoque epistulas vis referri in volu- | 16.17.1.1 |
| mina. sed heus tu, qui κανὼν esse meorum scriptorum soles, | |
| unde illud tam ἄκυρον 'valetudini fideliter inserviendo'? | |
| unde in istum locum 'fideliter' venit? cui verbo domicilium | |
| est proprium in officio, migrationes in alienum multae. nam | 5 |
| et doctrina et domus et ars et ager etiam fidelis dici potest, | |
| ut sit, quo modo Theophrasto placet, verecunda tralatio. | |
| sed haec coram. | |
| Demetrius venit ad me; quo quidem comitatu ἀφωμίλησα | 2.1 |
| satis scite. tu eum videlicet non potuisti videre. cras aderit; | |
| videbis igitur. nam ego hinc perendie mane cogito. | |
| Valetudo tua me valde sollicitat; sed inservi et fac omnia. | |
| tum te mecum esse, tu<m> mihi cumulatissime satis facere | 5 |
| putato. | |
| Cuspio quod operam dedisti mihi gratum est. valde enim | |
| eius causa volo. | |
| Vale. |