| ex. Mai. 53 in Gallia Transalpina | |
| QUINTUS MARCO FRATRI S. | |
| De Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et meam | 16.16.1.1 |
| Tulliolam tuumque filium videam ut mihi gratissimum | |
| fecisti cum eum indignum illa fortuna ac nobis amicum | |
| quam servum esse maluisti. mihi crede, tuis et illius litteris | |
| perlectis exsilui gaudio, et tibi et ago gratias et gratulor. si | 2.1 |
| enim mihi Stati fidelitas est tantae voluptati, quanti esse in | |
| isto haec eadem bona debent additis litteris et sermonibus | |
| humanitateque, quae sunt his ipsis commodis potiora! amo | |
| te omnibus equidem de maximis causis verum etiam propter | 5 |
| hanc, vel quod mihi sic ut debuisti nuntiasti. te totum in | |
| litteris vidi. | |
| Sabini pueris et promisi omnia et faciam. |