| prid. Id. Apr. 53 | |
| TULLIUS TIRONI S. | |
| Aegypta ad me venit prid. Id. Apr. is, etsi mihi nuntiavit te | 16.15.1.1 |
| plane febri carere et belle habere, tamen, quod negavit te | |
| potuisse ad me scribere, curam mi attulit, et eo magis quod | |
| Hermia, quem eodem die venire oportuerat, non venerat. | |
| incredibili sum sollicitudine de tua valetudine; qua si me | 5 |
| liberaris, ego te omni cura liberabo. plura scriberem si iam | |
| putarem libenter te legere posse. ingenium tuum, quod ego | |
| maximi facio, confer ad te mihi tibique conservandum. cura | |
| te etiam atque etiam diligenter. | |
| Vale. | 10 |
| Scripta iam epistula Hermia venit. accepi tuam epistulam, | 2.1 |
| vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo. ego ad | |
| te Aegyptam misi, quod nec inhumanus est et te visus | |
| est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum eo cocum quo | |
| uterere. | 5 |
| Vale. |