| Sext. 44(?) Athenis | |
| CICERO F. TIRONI SUO DULCISSIMO S. | |
| Cum vehementer tabellarios exspectarem cottidie, aliquando | 16.21.1.1 |
| venerunt post diem quadragensimum et sextum quam a vobis | |
| discesserant. quorum mihi fuit adventus exoptatissimus. nam | |
| cum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et carissimi | |
| patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumu- | 5 |
| lum mihi gaudi attulerunt. itaque me iam non paenitebat | |
| intercapedinem scribendi fecisse, sed potius laetabar; | |
| fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex silentio | |
| mearum litterarum. vehementer igitur gaudeo te meam sine | |
| dubitatione accepisse excusationem. | 10 |
| Gratos tibi optatosque esse qui de me rumores adferuntur | 2.1 |
| non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar ut in | |
| dies magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio. | |
| qua re quod polliceris te bucinatorem fore existimationis | |
| meae, firmo id constantique animo facias licet. tantum enim | 5 |
| mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae | |
| ut non solum animus a factis sed aures quoque a com- | |
| memoratione abhorreant. cuius te sollicitudinis et doloris | |
| participem fuisse notum exploratumque est mihi, nec id | |
| mirum; nam cum omnia mea causa velles mihi successa, | 10 |
| tum etiam tua. socium enim te meorum commodorum | |
| semper esse volui. quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc | 3.1 |
| ut duplicetur tuum ex me gaudium praestabo. | |
| Cratippo me scito non ut discipulum sed ut filium esse | |
| coniunctissimum. nam cum [et] audio illum libenter tum | |
| etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector. sum | 5 |
| totos dies cum eo noctisque saepe numero partem; exoro | |
| enim ut mecum quam saepissime cenet. hac introducta | |
| consuetudine saepe inscientibus nobis et cenantibus obrepit | |
| sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum | |
| iocatur. qua re da operam ut hunc talem, tam iucundum, | 10 |
| tam excellentem virum videas quam primum. | |
| Nam quid ego de Bruttio dicam, quem nullo tempore a me | 4.1 |
| patior discedere? cuius cum frugi severaque est vita tum | |
| etiam iucundissima convictio; non est enim seiunctus iocus | |
| a philologia et cottidiana συζητήσει. huic ego locum in | |
| proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius | 5 |
| sustento tenuitatem. praeterea declamitare Graece apud | 5.1 |
| Cassium institui, Latine autem apud Bruttium exerceri volo. | |
| utor familiaribus et cottidianis convictoribus quos secum | |
| Mitylenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et illi | |
| probatissimis. multum etiam mecum est Epicrates, princeps | 5 |
| Atheniensium, et Leonides et horum ceteri similes. τὰ μὲν | |
| οὖν καθ’ ἡμᾶς τάδε. | |
| De Gorgia autem quod mihi scribis, erat quidem ille in | 6.1 |
| cottidiana declamatione utilis, sed omnia postposui dum | |
| modo praeceptis patris parerem; διαρρήδην enim scripserat | |
| ut eum dimitterem statim. tergiversari nolui, ne mea nimia | |
| σπουδὴ suspicionem ei aliquam importaret. deinde illud | 5 |
| etiam mihi succurrebat, grave esse me de iudicio patris | |
| iudicare. tuum tamen studium et consilium gratum accep- | 7.1 |
| tumque est mihi. | |
| Excusationem angustiarum tui temporis accipio; scio enim | |
| quam soleas esse occupatus. emisse te praedium vehementer | |
| gaudeo feliciterque tibi rem istam evenire cupio. hoc loco me | 5 |
| tibi gratulari noli mirari; eodem enim fere loco tu quoque | |
| emisse te fecisti me certiorem. habes! deponendae tibi sunt | |
| urbanitates; rusticus Romanus factus es. quo modo ego | |
| mihi nunc ante oculos tuum iucundissimum conspectum | |
| propono! videor enim videre ementem te rusticas res, cum | 10 |
| vilico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda | |
| semina. sed, quod ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque | |
| ac tu doleo. sed noli dubitare, mi Tiro, quin te sublevaturus | |
| sim, si modo fortuna me, praesertim cum sciam communem | |
| nobis emptum esse istum fundum. | 15 |
| De mandatis quod tibi curae fuit est mihi gratum. sed | 8.1 |
| peto a te ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime | |
| quidem Graecus. multum mihi enim eripitur operae in | |
| exscribendis hypomnematis. tu velim in primis cures ut | |
| valeas, ut una συμφιλολογεῖν possimus. Anterum tibi | 5 |
| commendo. | |
| Vale. |