| Quint. 46(?) in Tusculano | |
| TULLIUS TIRONI SUO S. | |
| Spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe. cui quidem | 16.22.1.1 |
| rei omni ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra | |
| meam voluntatem te facere quod non sis mecum. mecum es | |
| si te curas. qua re malo te valetudini tuae servire quam meis | |
| oculis et auribus. etsi enim et audio te et video libenter, | 5 |
| tamen hoc multo erit si valebis iucundius. | |
| Ego hic cesso, quia ipse nihil scribo; lego autem libentis- | |
| sime. tu istic, si quid librarii mea manu non intellegent, | |
| monstrabis. una omnino interpositio difficilior est, quam ne | |
| ipse quidem facile legere soleo, de quadrimo Catone. de | 10 |
| triclinio cura, ut facis. Tertia aderit, modo ne Publi<li>us | |
| rogatus sit. | |
| Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit, sed nunc | 2.1 |
| plane Billienus est. itaque te do vicarium; tu eum observabis. | |
| 'etsi—', 'verum tamen—', 'de illis—'; nosti cetera. sed tamen, | |
| si quem cum eo sermonem habueris, scribes ad me, ut mihi | |
| nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas | 5 |
| litteras legam. cura, mi Tiro, ut valeas; hoc gratius mihi | |
| facere nihil potes. | |
| Vale. |