ex. Mai.(?) 44
CICERO TIRONI S.
Tu vero confice professionem, si potes (etsi haec pecunia ex 16.23.1.1
eo genere est ut professione non egeat, verum tamen).
Balbus ad me scripsit tanta se ἐπιφορᾷ oppressum ut loqui
non possit. Antonius de lege quod egerit. liceat modo rusticari.
ad Bithynicum scripsi. 5
  De Servilio tu videris, qui senectutem non contemnis. etsi 2.1
Atticus noster, quia quondam me commoveri πανικοῖς
intellexit, idem semper putat nec videt quibus praesidiis
philosophiae saeptus sim; et hercle, quod timidus ipse est,
θορυβοποιεῖ. ego tamen Antoni inveteratam sine ulla 5
offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum,
sed non ante quam te videro. nec tamen te avoco a syn-
grapha; γόνυ κνήμης. cras exspecto Leptam et †n.†, ad
cuius rutam puleio mihi tui sermonis utendum est.
  Vale. 10