| med. Nov. 44 in Arpinati | |
| TULLIUS TIRONI S. | |
| Etsi mane Harpalum miseram, tamen, cum haberem cui | 16.24.1.1 |
| recte darem litteras, etsi novi nihil erat, isdem de rebus volui | |
| ad te saepius scribere, non quin confiderem diligentiae tuae, | |
| sed rei me magnitudo movebat. mihi prora et puppis, ut | |
| Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi ut | 5 |
| rationes nostras explicares. Offilio et Aurelio utique satis fiat. | |
| a Flamma, si non potes omne, partem aliquam velim | |
| extorqueas, in primisque ut expedita sit pensio Kal. Ian. de | |
| attributione conficies, de repraesentatione videbis. | |
| De domesticis rebus hactenus. de publicis omnia mihi | 2.1 |
| certa, quid Octavius, quid Antonius, quae hominum | |
| opinio, quid futurum putes. ego vix teneor quin accurram, | |
| sed litteras tuas exspecto. et scito Balbum tum fuisse Aquini | |
| cum tibi est dictum et postridie Hirtium; puto utrumque ad | 5 |
| aquas. sed quod egerint. Dolabellae procuratores fac ut | |
| admoneantur. appellabis etiam Papiam. | |
| Vale. |