| incerto | |
| QUINTUS TIRONI SUO P. S. D. | |
| Verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio quod | 16.26.1.1 |
| fasciculus alter ad me iam sine tuis litteris perlatus est. non | |
| potes effugere huius culpae poenam te patrono; Marcus est | |
| adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus commentata | |
| oratione vide ut probare possit te non peccasse. plane te rogo, | 2.1 |
| sic ut olim matrem nostram facere memini, quae lagonas | |
| etiam inanis obsignabat ne dicerentur inanes aliquae fuisse | |
| quae furtim essent exsiccatae, sic tu, etiam si quod scribas | |
| non habebis, scribito tamen, ne furtum cessationis quaesivisse | 5 |
| videaris. valde enim mi semper et vera et dulcia tuis epistulis | |
| nuntiantur. | |
| Ama nos et vale. |