| ex. Dec. 44 | |
| Q. CICERO TIRONI SUO S. P. D. | |
| Mirificam mi verberationem cessationis epistula dedisti. nam | 16.27.1.1 |
| quae parcius frater perscripserat, verecundia videlicet et | |
| properatione, ea tu sine adsentatione ut erant ad me scrip- | |
| sisti, et maxime de cos. designatis; quos ego penitus novi, | |
| libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos. qui nisi | 5 |
| a gubernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio | |
| periculum est. incredibile est quae ego illos scio oppositis | 2.1 |
| Gallorum castris in aestivis fecisse; quos ille latro, nisi aliquid | |
| firmius fuerit, societate vitiorum deleniet. res est aut tri- | |
| buniciis aut privatis consiliis munienda. nam isti duo vix | |
| sunt digni quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum | 5 |
| tabernarum fundamenta credas. | |
| Te, ut dixi, fero <in> oculis. ego vos a. d. III Kal. videbo, | |
| tuosque oculos, etiam si te veniens in medio foro videro, | |
| dissaviabor. | |
| Me ama. vale. | 10 |