| c. viii Kal. Ian. 62 Romae | |
| M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP. | |
| Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commenda- | 5.5.1.1 |
| ticias (non quo eas intellegerem satis apud te valere sed ne | |
| iis qui me rogarent aliquid de nostra coniunctione immi- | |
| nutum esse ostenderem), tamen, cum T. Pomponius, homo | |
| omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime | 5 |
| conscius, tui cupidus, nostri amantissimus, ad te proficisce- | |
| retur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim cum aliter | |
| ipsi Pomponio satis facere non possem. | |
| Ego si abs te summa officia desiderem, mirum nemini | 2.1 |
| videri debeat. omnia enim a me in te profecta sunt quae ad | |
| tuum commodum, quae ad honorem, quae ad dignitatem | |
| pertinerent. pro his rebus nullam mihi abs te relatam esse | |
| gratiam tu es optimus testis, contra etiam esse aliquid abs te | 5 |
| profectum ex multis audivi; nam comperisse me non audeo | |
| dicere, ne forte id ipsum verbum ponam quod abs te aiunt | |
| falso in me solere conferri. sed ea quae ad me delata sunt | |
| malo te ex Pomponio, cui non minus molesta fuerunt, quam | |
| ex meis litteris cognoscere. meus in te animus quam | 10 |
| singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis | |
| est; tu quam gratus erga me fueris ipse existimare potes, | |
| quantum mihi debeas ceteri existiment. | |
| Ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus | 3.1 |
| posteaque constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius | |
| meum studium maioremque gravitatem et laborem deside- | |
| rant. quae ego si non profundere ac perdere videbor, omnibus | |
| meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non | 5 |
| committam ut tibi ipsi insanire videar. ea quae sint et cuius | |
| modi poteris ex Pomponio cognoscere. atque ipsum tibi | |
| Pomponium ita commendo ut, quamquam ipsius causa | |
| confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam ut, | |
| si quid in te residet amoris erga me, id omne in Pomponi | 10 |
| negotio ostendas. hoc mihi nihil gratius facere potes. |