| med. vel ex. Dec. 62 | |
| M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PRO Q. | |
| Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum ut | 5.6.1.1 |
| operam darem ne tibi hoc tempore succederetur, quamquam | |
| illum hominem frugi et tibi amicum existimabam, tamen, | |
| quod memoria tenebam cuius modi ad me litteras antea | |
| misisses, non satis credidi homini prudenti tam valde esse | 5 |
| mutatam voluntatem tuam. sed postea quam et Cornelia tua | |
| Terentiam convenit et ego cum Q. Cornelio locutus sum, | |
| adhibui diligentiam, quotienscumque senatus fuit, ut | |
| adessem, plurimumque in eo negoti habui ut Q. Fufium | |
| tribunum pl. et ceteros ad quos tu scripseras cogerem mihi | 10 |
| potius credere quam tuis litteris. omnino res tota in mensem | |
| Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur. | |
| Ego tua gratulatione commotus, quod ad me pridem | 2.1 |
| scripseras velle te bene <e>venire quod de Crasso domum | |
| emissem, emi eam ipsam domum <³⁰XXXV>³⁰ aliquanto post | |
| tuam gratulationem. itaque nunc me scito tantum habere | |
| aeris alieni ut cupiam coniurare, si quisquam recipiat. sed | 5 |
| partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem | |
| coniurationis oderunt, partim non credunt et a me insidias | |
| metuunt nec putant ei nummos deesse posse qui ex obsidione | |
| feneratores exemerit. omni<no> semissibus magna copia est; | |
| ego autem meis rebus gestis hoc sum adsecutus ut bonum | 10 |
| nomen existimer. | |
| Domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et | 3.1 |
| vehementer probavi. | |
| Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen | |
| in senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque | |
| vehementer oratione mea atque auctoritate commovi. | 5 |
| Tu ad me velim litteras crebrius mittas. |