| Apr. 62 | |
| M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. | |
| MAGNO IMPERATORI | |
| S. t. e. q. v. b. e. <v.> | 5.7.1.1 |
| Ex litteris tuis quas publice misisti cepi una cum omnibus | |
| incredibilem voluptatem; tantam enim spem oti ostendisti | |
| qua<nta>m ego semper omnibus te uno fretus pollicebar. sed | |
| hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer | 5 |
| litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere. | |
| Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam | 2.1 |
| significationem tuae erga me voluntatis habebant, tamen | |
| mihi scito iucundas fuisse. nulla enim re tam laetari soleo | |
| quam meorum officiorum conscientia; quibus si quando non | |
| mutue respondetur, apud me plus offici residere facillime | 5 |
| patior. illud non dubito, quin, si te mea summa erga te | |
| studia parum mihi adiunxerint, res publica nos inter nos | |
| conciliatura coniuncturaque sit. | |
| Ac ne ignores quid ego in tuis litteris desiderarim, scribam | 3.1 |
| aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia postulat. res | |
| eas gessi quarum aliquam in tuis litteris et nostrae neces- | |
| situdinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi; | |
| quam ego abs te praetermissam esse arbitror quod verer<er>e | 5 |
| ne cuius animum offenderes. sed scito ea quae nos pro salute | |
| patriae gessimus orbis terrae iudicio ac testimonio com- | |
| probari; quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi | |
| magnitudine a me gesta esse cognosces ut tibi multo maiori | |
| quam Africanus fuit [a] me non multo minore<m> quam | 10 |
| Laelium facile et in re publica et in amicitia adiunctum esse | |
| patiare. |