| Ian.(?) 54 | |
| M. CICERO M. LICINIO P. F. CRASSO | |
| Quantum †ad† meum studium exstiterit dignitatis tuae vel | 5.8.1.1 |
| tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui | |
| scripserint. non enim fuit aut mediocre aut obscurum aut | |
| eius modi quod silentio posset praeteriri. nam et cum | |
| consulibus et cum multis consularibus tanta contentione | 5 |
| decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique | |
| mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis | |
| tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum sed | |
| multa varietate temporum interruptum officium cumulate | |
| reddidi. | 10 |
| Neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut | 2.1 |
| ornandi voluntas defuit. sed quaedam pestes hominum laude | |
| aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me | |
| aliquando immutarunt tibi. sed exstitit tempus optatum | |
| mihi magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea | 5 |
| perspici posset et memoria nostrae voluntatis et amicitiae | |
| fides. sum enim consecutus non modo ut domus tua tota sed | |
| ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. | |
| itaque et praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et | |
| eximia pietate, virtute, gratia tui Crassi meis consiliis, | 10 |
| monitis, studiis actionibusque nituntur et senatus populusque | |
| Romanus intellegit tibi absenti nihil esse tam promptum aut | |
| tam paratum quam in omnibus rebus quae ad te pertineant | |
| operam, curam, diligentiam, auctoritatem meam. | |
| Quae sint acta quaeque agantur, domesticorum tibi litteris | 3.1 |
| declarari puto. de me sic existimes ac tibi persuadeas | |
| vehementer velim, non me repentina aliqua voluntate aut | |
| fortuito ad tuam amplitudinem meis officiis amplectendam | |
| incidisse sed, ut primum forum attigerim, spectasse semper | 5 |
| ut tibi possem quam maxime esse coniunctus. quo quidem ex | |
| tempore memoria teneo neque meam tibi observantiam | |
| neque mihi tuam summam benevolentiam ac liberalitatem | |
| defuisse. si quae inciderunt non tam re quam suspicione | |
| violata, ea, cum fuerint et falsa et inania, sint evulsa ex omni | 10 |
| memoria vitaque nostra. is enim tu vir es et eum me esse | |
| cupio ut, quoniam in eadem rei publicae tempora incidimus, | |
| coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum laudi | |
| sperem fore. | |
| Quam ob rem tu, quantum tuo iudicio tribuendum esse | 4.1 |
| nobis putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra | |
| dignitate. ego vero tibi profiteor atque polliceor eximium | |
| et singulare meum studium in omni genere offici quod ad | |
| honestatem et gloriam tuam spectet. in quo etiam si multi | 5 |
| mecum contendent, tamen cum reliquis omnibus tum | |
| Crassis tuis iudicibus omnis facile superabo; quos quidem | |
| ego ambo unice diligo, sed in [Marco] benevolentia pari hoc | |
| magis sum Publio deditus quod me, quamquam a pueritia | |
| sua semper, tamen hoc tempore maxime sicut alterum | 10 |
| parentem et observat et diligit. | |
| Has litteras velim existimes foederis habituras esse vim, | 5.1 |
| non epistulae, meque ea quae tibi promitto ac recipio | |
| sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse fac- | |
| turum. quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis | |
| tuae, in ea iam ego non solum amicitiae nostrae sed etiam | 5 |
| constantiae meae causa permanebo. quam ob rem satis esse | |
| hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere, me, si quid | |
| ipse intellegerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut | |
| ad amplitudinem tuam pertinere, mea sponte id esse | |
| facturum; sin autem quippiam aut a te essem admonitus aut | 10 |
| a tuis, effecturum ut intellegeres nihil neque te scripsisse | |
| neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. quam ob | |
| rem velim ita et ipse ad me scribas de omnibus minimis, | |
| maximis, mediocribus rebus ut ad hominem amicissimum et | |
| tuis praecipias ut opera, consilio, auctoritate, gratia mea sic | 15 |
| utantur in omnibus publicis, privatis, forensibus, domesticis | |
| tuis, amicorum, hospitum, clientium tuorum negotiis ut, | |
| quod eius fieri possit, praesentiae tuae desiderium meo | |
| labore minuatur. |