| v Id. Quint. 45 Naronae | |
| VATINIUS IMP. CICERONI SUO S. | |
| S. v. b. e. e. v. | 5.9.1.1 |
| Si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, | |
| P. Vatinius cliens advenit qui pro se causam dicier vult. non, | |
| puto, repudiabis in honore quem in periculo recepisti. ego | |
| autem quem potius adoptem aut invocem quam illum quo | 5 |
| defendente vincere didici? an verear ne, qui potentissimorum | |
| hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro | |
| honore meo pusillorum ac malevolorum obtrectationes et | |
| invidias non prosternat atque obterat? | |
| Qua re, si me, sicut soles, amas, suscipe meme totum atque | 10 |
| hoc, quicquid est, oneris ac muneris pro mea dignitate tibi | |
| tuendum ac sustinendum puta. scis meam fortunam nescio quo | |
| modo facile obtrectatores invenire, non meo quidem meher- | |
| cules merito; sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo | |
| accidit? si qui forte fuerit qui nostrae dignitati obesse velit, | 15 |
| peto a te ut tuam consuetudinem et liberalitatem in me absente | |
| defendendo mihi praestes. litteras ad senatum de rebus nostris | |
| gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi. | |
| Dicitur mihi tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis | 2.1 |
| esse. de quo tu mihi nihil mandasti, ego tamen terra marique | |
| ut conquireretur praemandavi et profecto tibi illum reperiam, | |
| nisi si in Dalmatiam aufugerit; et inde tamen aliquando | |
| eruam. tu nos fac ames. | 5 |
| Vale. | |
| A. d. V Id. Quint. ex castris Narona. |