| Ian. 44 Naronae(?) | |
| VATINIUS CICERONI SUO S. | |
| S. v. b. e. e. q. v. | 5.10a.1.1 |
| De Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus quod me | |
| frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit. | |
| sed tamen non desistam quin illum aliquando eruam. sed | |
| tamen omnia mi dura imperas. De Catilio nescio quid ad me | 5 |
| scripsisti deprecationis diligentissimae. apage te cum nostro | |
| Sex. Servilio! nam mehercule ego quoque illum amo. sed | |
| huiusce modi vos clientis, huius modi causas recipitis? | |
| hominem unum omnium crudelissimum, qui tot ingenuos, | |
| matresfamilias, civis Romanos occidit, abripuit, disperdidit, | 10 |
| regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me | |
| arma tulit et eum bello cepi. | |
| Sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? omnia me- | 2.1 |
| hercule cupio quae tu mi imperas. meam animadversionem | |
| et supplicium quo usurus eram in eum quem cepissem | |
| remitto tibi et condono: quid illis respondere possum qui | |
| sua bona direpta, navis expugnatas, fratres, liberos, parentis | 5 |
| occisos actione expostulant? si mehercules Appi os haberem, | |
| in cuius locum suffectus sum, tamen hoc sustinere non | |
| possem. quid ergo est? faciam omnia sedulo quae te sciam | |
| velle. defenditur a Q. Volusio, tuo discipulo, si forte ea res | |
| poterit adversarios fugare. in eo maxima spes est. | 10 |
| Nos, si quid erit istic opus, defendes. | 3.1 |