| parte priore Nov.(?) 45 | |
| <VATINIUS CICERONI SUO S.> | |
| Caesar adhuc mi iniuriam facit. de meis supplicationibus et | 5.10c.1.1 |
| rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non | |
| iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim. nam si hoc | |
| exspectandum est, dum totum bellum conficiam, viginti | |
| oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi adsciverunt | 5 |
| amplius sexaginta. haec nisi omnia expugno si mihi suppli- | |
| cationes non decernuntur, longe alia condicione ego sum ac | |
| ceteri imperatores. |