| parte priore Dec.(?) 45 Romae | |
| M. CICERO VATINIO IMP. S. | |
| Grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te | 5.11.1.1 |
| gratissimum omnium idque numquam destiti praedicare. | |
| nec enim tu mihi habuisti modo gratiam verum etiam | |
| cumulatissime rettulisti. quam ob rem <in> reliquis tuis | |
| rebus omnibus pari me studio erga te et eadem voluntate | 5 |
| cognosces. | |
| Quod mihi feminam primariam, Pompeiam, uxorem tuam, | 2.1 |
| commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis locutus | |
| sum ut ei meis verbis diceret ut, quicquid opus esset, mihi | |
| denuntiaret; me omnia quae ea vellet summo studio curaque | |
| facturum. itaque faciam eamque, si opus esse videbitur, | 5 |
| ipse conveniam. tu tamen ei velim scribas ut nullam rem | |
| neque tam magnam neque tam parvam putet quae | |
| mihi aut difficilis aut parum me digna videatur. omnia | |
| quae in tuis rebus agam et non laboriosa mihi et honesta | |
| videbuntur. | 10 |
| De Dionysio, si me amas, confice. quamcumque ei fidem | 3.1 |
| dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces eum | |
| captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant qui tibi | |
| molesti sunt! sed, ut scribis, brevi capientur et illustrabunt | |
| res tuas gestas; semper enim habiti sunt bellicosi. | 5 |