| c. prid. Id. Apr. 55 Antii | |
| M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F. | |
| Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit | 5.12.1.1 |
| pudor quidam paene subrusticus quae nunc expromam | |
| absens audacius; epistula enim non erubescit. | |
| Ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, | |
| reprehendenda nomen ut nostrum scriptis illustretur et | 5 |
| celebretur tuis. quod etsi mihi saepe ostendis te esse facturum, | |
| tamen ignoscas velim huic festinationi meae. genus enim | |
| scriptorum tuorum, etsi erat semper a me vehementer exspec- | |
| tatum, tamen vicit opinionem meam meque ita vel cepit vel | |
| incendit ut cuperem quam celerrime res nostras monumentis | 10 |
| commendari tuis. neque enim me solum commemoratio | |
| posteritatis ac spes quaedam immortalitatis rapit sed etiam | |
| illa cupiditas ut vel auctoritate testimoni tui vel indicio | |
| benevolentiae vel suavitate ingeni vivi perfruamur. | |
| Neque tamen haec cum scribebam eram nescius quantis | 2.1 |
| oneribus premerere susceptarum rerum et iam institutarum. | |
| sed quia videbam Italici belli et civilis historiam iam a te | |
| paene esse perfectam, dixeras autem mihi te reliquas res | |
| ordiri, deesse mihi nolui quin te admonerem ut cogitares | 5 |
| coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, | |
| ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Phocicum bellum, | |
| Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui omnes a per- | |
| petuis suis historiis ea quae dixi bella separaverunt, tu | |
| quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque | 10 |
| bellis seiungeres. equidem ad nostram laudem non multum | |
| video interesse, sed ad properationem meam quiddam | |
| interest non te exspectare dum ad locum venias ac statim | |
| causam illam totam et tempus arripere; et simul, si uno in | |
| argumento unaque in persona mens tua tota versabitur, | 15 |
| cerno iam animo quanto omnia uberiora atque ornatiora | |
| futura sint. | |
| Neque tamen ignoro quam impudenter faciam qui primum | |
| tibi tantum oneris imponam (potest enim mihi denegare | |
| occupatio tua), deinde etiam ut ornes me postulem. quid si | 20 |
| illa tibi non tanto opere videntur ornanda? sed tamen, qui | 3.1 |
| semel verecundiae finis transierit, eum bene et naviter oportet | |
| esse impudentem. itaque te plane etiam atque etiam rogo | |
| ut et ornes ea vehementius etiam quam fortasse sentis et in eo | |
| leges historiae neglegas gratiamque illam de qua suavissime | 5 |
| quodam in prohoemio scripsisti, a qua te flecti non magis | |
| potuisse demonstras quam Herculem Xenophontium illum | |
| a Voluptate, eam, si me tibi vehementius commendabit, ne | |
| aspernere amorique nostro plusculum etiam quam concedet | |
| veritas largiare. | 10 |
| Quod si te adducemus ut hoc suscipias, erit, ut mihi | |
| persuadeo, materies digna facultate et copia tua. a principio | 4.1 |
| enim coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi | |
| modicum quoddam corpus confici posse, in quo et illa poteris | |
| uti civilium commutationum scientia vel in explicandis | |
| causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum | 5 |
| et reprehendes ea quae vituperanda duces et quae placebunt | |
| exponendis rationibus comprobabis et, si liberius, ut con- | |
| suesti, agendum putabis, multorum in nos perfidiam, insidias, | |
| proditionem notabis. multam etiam casus nostri varietatem | |
| tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, | 10 |
| quae vehementer animos hominum in legendo te scriptore | |
| tenere possit. nihil est enim aptius ad delectationem lectoris | |
| quam temporum varietates fortunaeque vicissitudines. quae | |
| etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo | |
| tamen erunt iucundae. habet enim praeteriti doloris secura re- | 15 |
| cordatio delectationem; ceteris vero nulla perfunctis propria | 5.1 |
| molestia, casus autem alienos sine ullo dolore intuentibus, | |
| etiam ipsa misericordia est iucunda. quem enim nostrum | |
| ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum | |
| quadam miseratione delectat? qui tum denique sibi evelli | 5 |
| iubet spiculum postea quam ei percontanti dictum est | |
| clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo | |
| animo cum laude moreretur. cuius studium in legendo non | |
| erectum Themistocli fuga †redituque† retinetur? etenim | |
| ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumera- | 10 |
| tione fastorum; at viri saepe excellentis ancipites variique | |
| casus habent admirationem, exspectationem, laetitiam, | |
| molestiam, spem, timorem; si vero exitu notabili conclu- | |
| duntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate. | |
| Quo mihi acciderit optatius si in hac sententia fueris, ut | 6.1 |
| a continentibus tuis scriptis, in quibus perpetuam rerum | |
| gestarum historiam complecteris, secernas hanc quasi | |
| fabulam rerum eventorumque nostrorum. habet enim varios | |
| actus multasque <mut>ationes et consiliorum et temporum. | 5 |
| ac non vereor ne adsentatiuncula quadam aucupari tuam | |
| gratiam videar cum hoc demonstrem, me a te potissimum | |
| ornari celebrarique velle. neque enim tu is es qui quid sis | |
| nescias et qui non eos magis qui te non admirentur invidos | |
| quam eos qui laudent adsentatores arbitrere; neque autem | 10 |
| ego sum ita demens ut me sempiternae gloriae per eum | |
| commendari velim qui non ipse quoque in me commendando | |
| propriam ingeni gloriam consequatur. neque enim Alexander | 7.1 |
| ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi | |
| volebat, sed quod illorum artem cum ipsis tum etiam sibi | |
| gloriae fore putabat. atque illi artifices corporis simulacra | |
| ignotis nota faciebant, quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen | 5 |
| obscuriores clari viri. nec minus est Spa<r>tiates Agesilaus | |
| ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam [tam] imagi- | |
| nem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt. | |
| unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile | |
| omnis imagines omnium statuasque superavit. | 10 |
| Atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi | |
| et ad memoriae dignitatem si in tua scripta pervenero quam | |
| si in ceterorum quod non ingenium mihi solum suppeditatum | |
| fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab Herodoto | |
| Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi | 15 |
| viri et in rei publicae maximis gravissimisque causis cogniti | |
| atque in primis probati, ut mihi non solum praeconium, quod, | |
| cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero Achilli tribu- | |
| tum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari | |
| hominis magnique videatur. placet enim Hector ille mihi | 20 |
| Naevianus, qui non tantum 'laudari' se laetatur sed addit | |
| etiam 'a laudato viro'. | |
| Quod si a te non impetro, hoc est, si quae te res impedierit | 8.1 |
| (neque enim fas esse arbitror quicquam me rogantem abs te | |
| non impetrare), cogar fortasse facere quod non nulli saepe | |
| reprehendunt: scribam ipse de me, multorum tamen | |
| exemplo et clarorum virorum. sed, quod te non fugit, haec | 5 |
| sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant | |
| necesse est si quid est laudandum et praetereant si quid | |
| reprehendendum est. accedit etiam ut minor sit fides, minor | |
| auctoritas, multi denique reprehendant et dicant verecun- | |
| diores esse praecones ludorum gymnicorum, qui, cum ceteris | 10 |
| coronas imposuerint victoribus eorumque nomina magna | |
| voce pronuntiarint, cum ipsi ante ludorum missionem corona | |
| donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua voce se ipsi | |
| victores esse praedicent. haec nos vitare cupimus et, si recipis | 9.1 |
| causam nostram, vitabimus idque ut facias rogamus. | |
| Ac ne forte mirere cur, cum mihi saepe ostenderis te | |
| accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus | |
| litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis | 5 |
| verbis petamus, illa nos cupiditas incendit de qua initio | |
| scripsi, festinationis, quod alacres animo sumus ut et ceteri | |
| viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet ipsi | |
| vivi gloriola nostra perfruamur. | |
| His de rebus quid acturus sis, si tibi non est molestum, | 10.1 |
| rescribas mihi velim. si enim suscipis causam, conficiam | |
| commentarios rerum omnium; sin autem differs me in | |
| tempus aliud, coram tecum loquar. tu interea non cessabis | |
| et ea quae habes instituta perpolies nosque diliges. | 5 |